Lingua Protoitalica

Expansio gentium Italicarum inter annos 1000 a.C.n. et 800 a.C.n. s.

Lingua Protoitalica est opinabilis lingua prisca, unde linguae Italicae (inter Latine) profectae esse creduntur. Nulla testimonia sunt praeter systematicas inter linguas comparatas similitudines vocabulorum. Itaque lingua protoitalica non est lingua ad locutionem apta, sed potius fragmentum grammaticum praecipue ad vocabularium relatum.[1]

Ex lingua Protoindoeuropaea paulatim nata esse videtur lingua Protoitalica apud gentes, quae ab anno circiter 1800 a.C.n. ad annum fere 1300 a.C.n. Europa Meridiana incoluerunt. Sed animadvertendum est nullam linguam naturalem sine dialectis esse. Itaque natura admodum uniformis linguae Protoitalicae mille fere annis paulatim in multitudinem crevit dialectorum, quarum pars obsolevit, pars in linguas Italicas mutata est.[2][3]

  1. Rix, Helmut. "Towards a reconstruction of Proto-Italic" (2002). Program in Indo-European Studies. UCLA.
  2. Bossong, Georg (2017). "The Evolution of Italic". In Klein, Jared; Joseph, Brian; Fritz, Matthias (eds.). Handbook of Comparative and Historical Indo-European Linguistics. 2. Walter de Gruyter. ISBN 978-3-11-054243-1.
  3. Schrijver, Peter (2016). "Chapter Seventeen—Ancillary Study: Sound Change, the Italo-Celtic Linguistic Unity, and the Italian Homeland of Celtic". In Koch, John T.; Cunliffe, Barry (eds.). Celtic from the West 3. Atlantic Europe in the Metal Ages: questions of shared language. Oxbow Books. pp. 489–502. ISBN 978-1-78570-227-3.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search